|
ETIKA L |
MISSALE ROMANUM |
www.etika.com |
|
15O9C |
EX DECRETO SACROSANCTI CONCILII TRIDENTINI RESTITUTUM
SANCTI PII V. PONTIFICIS MAXIMI IUSSU EDITUM. QUO PERIMUM |
Pius V., 1570 |
Lateinische
Messe- Unfehlbarkeit - Ökumene : Die Abkehr von der lateinischen Messe,
die Pius V. für alle Zeiten angeordnet hat, macht das Unfehlbarkeitsdogma
nichtig
PlUS EPISCOPUS
SERVUS
SERVORUM DEI
AD PERPETUAM
REI MEMORIAM.
Quo primum
tempore ad Apostolatus apicem assumpti fuimus, ad ea libenter animum, viresque
nostras intendimus, et cogitationes omnes direximus, quae ad Ecclesiasticum
purum retinendum cultum pertinerent, eaque parare, et, Deo ipso adiuvante, omni
adhibito studio efficere contendimus.
Cumque inter alia
Sacri Tridentini Concilii decreta, nobis statuendum esset de sacris libris,
Catechismo, Missali, et Breviario edendis, atque emendandis: edito iam, Deo ipso
annuente, ad populi eruditionem Catechismo, et ad debitas Deo persolvendas
laudes Breviario castigato, omnino, ut Breviario Missale responderet, ut congruum
est et conveniens (cum unum in EcclesiaDei psallendi modum, unum Missae
celebrandae ritum esse maxime deceat), necesse iam videbatur, ut, quod
reliquum in hac parte esset, de ipso nempe Missali edendo, quam primum
cogitaremus.
Quare eruditis
delectis viris onus hoc demandandum duximus: qui quidem diligenter collatis
omnibus cum vetustis nostrae Vaticanae Bibliothecae, aliisque undique
conquisitis, emendatis, atque incorruptis codicibus; necnon veterum consultis
ac probatorum auctorum scriptis, qui de sacro eorumdem rituum instituto
monumenta nobis reliquerunt, ad pristinam Missale ipsum sanctorum Patrum normam
ac ritum restituerunt.
Quod recognitum
iam et castigatum, matura adhibita consideratione, ut ex hoc instituto,
coeptoque labore, fructus omnes percipiant, Romae quam primum imprimi, atque
impressum edi mandavimus: nempe ut Sacerdotes intelligant, quibus precibus uti,
quos ritus, quasve caeremonias in Missarum celebratione retinere posthac
debeant.
Ut autem a
sacrosancta Romana Ecclesia, caeterarum Ecclesiarum matre et magistra, tradita
ubique amplectantur omnes, et observent, ne in posterum perpetuis
futuris temporibus in omnibus Christiani orbis Provinciarum Patriarchalibus,
Cathedralibus, Collegiatis, et Parochialibus, saecularibus, et quorumvis Ordinum,
monasteriorum, tam virorum, quam mulierum, etiam militarum regularibus, ac sine
cura Ecclesiis, vel Capellis, in quibus Missa Conventualis alta voce cum Choro,
aut demissa, celebrari iuxta Romanae Ecclesiae ritum consuevit, vel debet, alias
quam iuxta Missalis a Nobis editi formulam decantetur, aut recitetur, etiamsi eaedem
Ecclesiae quovis modo exemptae, Apostolicae Sedis indulto, consuetudine,
privilegio, etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel aliis quibusvis
facultatibus munitie sint; nisi ab ipsa prima institutione a Sede Apostolica
approbata, vel consuetudine, quae, vel ipsa institutio super ducentos annos
Missarum celebrandarum in eisdem Ecclesiis assidue observata sit: a quibus, ut
praefatam celebrandi constitutionem, vel consuetudinem nequaquam auferimus; sic
si Missale hoc, quod nun in lucem edi curavimus, iisdem magis placeret, de
Episcopi, vel Praelati, Capitulique universi consensu, ut, quibusvis non
obstantibus, iuxta illud Missas celebrare possint, permittimus; ex aliis vero
omnibus Ecclesiis praefatis eorumdem Missalium usum tollendo, illaque penitus
et omnino rejiciendo, ac huic Missali nostro nuper edito, nihil umquam
addendum, detrahendum, aut immutandum esse decernendo, sub indignationis
nostrae poena, hac nostra perpetua valitura constitutione statuimus, et
ordinamus.
Mandantes, ac
districte omnibus et singulis Ecclesiarum praedictarum Patriarchis,
Administratoribus, aliisque personis quacumque Ecclesiastica dignitate
fulgentibus, etiamsi S. R. E. Cardinales, aut cuiusvis alterius gradus, et
praeeminentare fuerint, illis in virtute sanctae obedientiae praecipientes, ut
ceteris omnibus rationibus, et ritibus ex aliis Missalibus quantumvis vetustis
hactenus observari consuetis, in posterum penitus omissis, ac plane reiectis,
Missam iuxta ritum, modum, ac normam, quae per Missale hoc a nobis nunc
traditur, decantent, ac legant; neque in Missae celebratione alias
caeremonias, vel preces, quam quae hoc Missali continentur, addere vel recitare
praesumant.
Atque ut hoc
ipsum Missale in Missa decantanda, aut recitanda in quibusvis Ecclesiis absque ullo
conscientiae scrupulo, aut aliquarum poenarum, sententiarum, et censurarum
incursu, posthac omnino sequantur, eoque libere et licite uti possint, et
valeant, auctoritate Apostolica, tenore praesentium, etiam perpetuo
concedimus, et indulgemus.
Neve Praesules,
Administratores, Canonici, Capellani, et alii quocumque nomine nuncupati
Presbyteri saeculares, aut cuiusvis Ordinis regulares, ad Missam aliter; quam a
nobis statutum est, celebrandam teneantur: neque ad Missale hoc immutandum a
quolibet cogi, et compelli, praesentesve litterae ullo umquam tempore revocari,
aut moderari possint, sed firmae semper et validae in suo exsistant robore,
similiter statuimus, et declaramus.
Non obstantibus
praemissis, ac constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, ac in
Provincialibus, et Synodalibus Conciliis editis generalibus, vel specialibus
constitutionibus, et ordinationibus, necnon Ecclesiarum praedictarum usu,
longissima et immemorabili praescriptione, non tamen supra ducentos annos,
roborato, statutis et consuetudinibus contrariis quibuscumque.
Volumus autem, et
eadem auctoritate decernimus, ut post huius nostrae constitutionis, ac Missalis
editionem, qui in Roma adsunt Curia Presbyteri post mensem; qui vero intra
montes, post tres: et qui ultra montes incolunt, post sex menses, aut cum
primum illis Missale hoc venale propositum fuerit, juxta illud Missam
decantare, vel legere teneantur.
Quod ut ubique
terrarum incorruptum, ac mendis et erroribus purgatum praeservetur, omnibus in
nostro, et S. R. E. dominio mediate, vel immediate subiecto commorantibus
impressoribus, sub amissionis librorum; ac centum ducatorum auri Camerae
Apostolicae ipso facto applicandorum: aliis vero in quacumque orbis parte
consistentibus sub excommunicationis latae sententiae, et aliis arbitrii nostri
poenis, ne sine nostra, vel speciali ad id Apostolici Commissarii in eisdem
partibus a nobis constituendi, licentia, ac nisi per eumdem Commissarium eidem
impressori Missalis exemplum, ex quo aliorum imprimendorum ab ipso impressore
erit accipienda norma, cum Missali in Urbe secundum magnam impressionem
impresso collatum fuisse, et concordare, nec in ullo penitus discrepare prius
plena fides facta fuerit imprimere, vel proponere, vel recipere ullo mode
audeant, vel praesumant, auctoritate Apostolica, et tenore praesentium
similibus inhibemus.
Verum, quia
difficile esset praesentes litteras ad quaeque Christiani orbis loca deferri,
ac primo quoque tempore in omnium notitiam perferri, illas ad Basilicae
Principis Apostolorum, ac Cancellariae Apostolicae, et in acie Campi Florae de
more publicari et affigi, ac earumdem litterarum exemplis etiam impressis, ac
manu alicuius publici tabellionis subscriptis, nec non sigillae personae in
dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eamdem prorsus indubitatam fidem
ubique gentium et locorum, haberi praecipimus, quae praesentibus haberetur, si
ostenderentur, vel exhiberentur.
Nulli ergo omnino
hominum liceat hanc paginam nostrae permissionis, statuti, ordinationis,
mandati, praecepti, concessionis, indulti, declarationis, voluntatis, decreti,
et inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire.
Si quis autem hoc
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac BB. Petri et Pauli
Apostolorum eius se noverit
incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis
Dominicae millesimo quingentesimo septuagesimo, pridie Idus Iulii, Pontificatus
nostri anno quinta.