|
ETIKA L |
AD COLOSSENSES 3 |
www.etika.com 22.4.2000 |
|||||
|
1BKS3 |
QUAE SURSUM SUNT QUAERITE |
Paulus, Epistula ad Colossenses 3 |
|||||
+
1. Igitur si conresurrexistis Christo, quae sursum sunt quaerite,
ubi Christus est in dextera Dei sedens;2. quae sursum sunt sapite, non quae supra terram.
3. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.
4. Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
5. Mortificate ergo membra, quae sunt super terram:
fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus;6. propter quae venit ira Deus super filios incredulitatis;
7. in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
...
Index latinus - - - - Retour ETIKA Start