ETIKA L

LATINUM

http://www.etika.com
29.2.2000

92A3

LUDUS DE ANTICHRISTO

Das Tegernseer Antichristspiel, 12. Jahrhundert, Schluß

Tunc Synagoga redeunte intrant prophete dicentes:

Verbum patris habens divinitatem
in virgine sumpsit humanitatem.
Manens deus effectus est mortalis,
semper deus factus est temporalis.
Non nature usu sic restante
hoc factum est sed deo imperante.
Nostram (deus) sumpsit infirmitatem,
ut infirmis conferret firmitatem.
Hunc Judei mortalem cognoverunt,
immortalem quem esse nescierunt.
Nec sermoni nec signis credidere.
Sub Pilato
Christum crucifixere.
Moriendo mortem mortificavit,
a Gehenna credentes liberavit.
Hic surrexit vere non moriturus.
Regnat semper in proximo venturus.
Hic seculum per ignem iudicabit,
universos in carne suscitabit.
A reprobis salvandos separabit.
Malos dampnans bonos glorificabit.
Vere scitis quid scripture loquantur.
Enoch vivum et Heliam testantur.

Tunc Synagoga:

Ubinam sunt?

(Helias:)

Illi nos sumus vere,
in quos fines seclorum devenere.
Iste
Enoch et ego sum Helias,
quos hucusque servaverat
Messias.
Qui iam venit et adhuc est venturus,
per nos primum Israel redempturus.
Ecce venit
homo perditionis
magne consummans muros Babylonis.
...
Non est Christus...

Tunc tollunt ei velum. Statim Synagoga convertitur ad verba prophetarum dicens:

Seducti (nos) sumus vere per Antichristum,
qui mentitur (esse) se Judeorum Christum.
Certa indicia sunt nostre libertatis
Helyas et Enoch prophete veritatis.
Tibi gratias damus,
Adonay rex glorie,
personarum trinitas eiusdem substantie.
Vere pater deus est, cuius unigenitus
deus est. Idem deus est amborum spiritus.

Interim ypocrite venientes ad Antichristum c(antant):

O culmen regium divine maiestatis,
tibi subtrahitur honor divinitatis.
Intravere senes doctores vanitatis,
qui blasphemant tue honorem potestatis.
Judeis predicant tenore scripturarum
te, rex omnipotens, caput ypocritarum.

Tunc Antichristus ad ypocritas:

Cum me totus orbis studeat adorare,
ius mei nominis quis audeat negare?
Synagogam et senes mihi presentate.
Reos conveniam super hac levitate.

Tunc ministri venientes ad prophetas et Synagogam c(antant):

Testes mendatii, precones falsitatis,
vos tribunal vocat divine maiestatis.

Tunc prophete:

Non seducet homo iniquitatis
servos Christi, ministri falsitatis.

Tunc nuntii adducunt prophetas et Synagogam ad Antichristum: Quibus ille:

Fert in insaniam (zelus) proprietatis
vos, quos decipiunt vultus auctoritatis.
Sanctis promissus sum redemptio futura.
Vere Messias (sum), ut testatur scriptura.
De me suscipite formam religionis,
sum infidelibus lapis offensionis.

Tunc prophete:

Tu blasphemus auctor iniquitatis,
radix mali, turbator veritatis.
Antichristus, seductor pietatis,
vere mendax sub forma deitatis.

Tunc Antichristus commotus dicit ministris:

Ecce blasphemias mee divinitatis
ulciscatur manus divine maiestatis.
Qui blasphemant in me divinam pietatem,
divini numinis gustent severitatem.
Pereant penitus oves occisionis
pro tanto scandalo sancte religionis.

Tandem Synagoga c(antat) confessionem istam:

Nos erroris penitet,
ad fidem convertimur.
Quicquid nobis inferet
persecutor, patimur.

Tunc ministri educunt eos et occidunt. Interim vero dum occiduntur, Ecclesia c(antat):

Fasciculus mirre dilectus meus mihi.

Tunc ministris reversis Antichristus dirigit nuntios suos ad singulos reges c(antans):

Reges conveniant et agmina suorum.
Adorari volo a gloria regnorum.
Cuncta divinitus manus ima firmavit,
suos divinitas hostes exterminavit.
Pace conclusa sunt cuncta iura regnorum,
ad coronam vocat suos deus deorum.

Tunc omnes reges conveniunt undique cum suis usque ad presentiam Antichristi (cantantes):

Cuncta divinitus etc.

Quibus Antichristus:

Ista predixerunt mei predicatores,
viri mei nominis et iuris cultores.
Hec mea gloria, quam diu predixere,
qua fruentur mecum, quicunque meruere.
Post eorum casum, quos vanitas illusit,
pax et securitas universa conclusit.

Statim fit sonitus super caput Antichristi et eo corruente et omnibus suis fugientibus Ecclesia cantat:

Ecce homo qui non posuit deum adiutorum suum.
Ego autem sicut oliva fructifera in domo dei.

Tunc omnibus redeuntibus ad fidem Ecclesia ipsos suscipiens incipit:

Laudem dicite deo nostro.

 

- - - - Retour Index latinus - - - - Retour ETIKA Start - - - - -