Apokalypse Informationsdienst etika.com Apostel der letzten Zeiten AIHS

ETIKA L

ACTUS APOSTOLORUM

http://www.etika.com
19.12.1999

92FA113

MAGUS ELYMAS

Actus Apostolorum 13

2 Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos.

3 Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos.

6 Et cum perambulassent universam insulam (Cyprum) usque Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum, cui nomen Bariesu,

7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo, viro prudente. Hic accitis Barnaba et Saulo, quaesivit audire verbum Dei;

8 resistebat autem illis Elymas, magus, sic enim interpretatur nomen eius - quaerens avertere proconsulem a fide.

9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum

10 dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Domini rectas?

11 Et nun ecce manus Domini super te: et eris caecus, non videns solem usque ad tempus! Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent.

12 Tunc proconsul, cum vidisset factum, credidit admirans super doctrinam Domini.

Index Latinus - Deutscher Text - ETIKA Start