|
ETIKA L |
LATINUM |
www.etika.com |
|
98LP109 |
DIES IRAE, DIES ILLA |
12.
Jahrhundert |
Dies irae, dies illa
solvet saeclum in favilla:
teste David cum Sibylla.
Quantus
tremor est futurus,
quando iudex est venturus,
cuncta stricte discussurus!
Tuba, mirum
spargens sonum
per sepulcra regionum,
coget omnes ante thronum.
Mors
stupebit et natura,
cum resurget creatura,
iudicanti responsura.
Liber
scriptus proferetur,
in quo totum continetur,
unde mundus iudicetur.
Iudex ergo
cum sedebit,
quidquid latet, apparebit:
nil inultum remanebit.
Quid sum
miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus,
cum vix iustus sit securus?
Rex
tremendae maiestatis,
qui salvandos salvas gratis,
salva me, fons pietatis.
Recordare,
Iesu pie,
quod sum causa tuae viae:
ne me perdas illa die.
Quaerens
me, sedisti lassus:
redemisti Crucem passus:
tantus labor non sit cassus.
Iuste
iudex ultionis,
donum fac remissionis
ante diem rationis.
Ingemisco,
tamquam reus:
culpa rubet vultus meus:
supplicanti parce, Deus.
Qui Mariam
absolvisti,
et latronem exaudisti,
mihi quoque spem dedisti.
Preces meae
non sunt dignae:
sed tu bonus fac benigne,
ne perenni cremer igne.
Inter oves
locum praesta,
et ab haedis me sequestra,
statuens in parte dextra.
Confutatis
maledictis,
flammis acribus addictis:
voca me cum benedictis.
Oro supplex
et acclinis,
cor contritum quasi cinis:
gere curam mei finis.
Lacrimosa
dies illa,
qua resurget ex favilla
iudicandus homo reus.
Huic ergo
parce, Deus:
Pie Iesu Domine,
Dona eis requiem. Amen
Oratio germanicus –
deutsch
Andere Fassung des Gedichts
Index latinus