|
ETIKA L |
INDEX LATINUS |
www.etika.com |
|
SALVAMINI A GENERATIONE
ISTA PRAVA |
Petrus, Actus Apostolorum 2 |
|
|
QUAE SURSUM SUNT QUAERITE |
Paulus, Epistula ad Colossenses 3 |
|
|
NATUS EST VOBIS SALVATOR |
|
|
|
SEPTIMANA SANCTA |
|
|
|
11F19 |
SANCTA MARIA VIRGO |
S. Franciscus |
|
11F20 |
BENEDICAMUS DOMINO DEO |
S. Franciscus |
|
11M1 |
AVE MARIA |
|
|
11M2 |
SALVE REGINA |
|
|
11P |
PATER NOSTER |
|
|
11P9PC |
PATER NOSTER, TERRIS
EXPULSUS |
Peter Coryllis novum |
|
12 |
SANCTI |
Albertus Magnus CD-Rom |
|
MISSALE ROMANUM: QUO PRIMUM |
Pius V. |
|
ANTICHRISTUS |
NOVUM TESTAMENTUM |
|
|
LUDUS DE ANTICHRISTO |
12. Jahrhundert, Ausschnitt |
|
|
ANTICHRISTUS MULTOS HABET MINISTROS |
Liber de Antichristo |
|
|
MAGUS ELYMAS |
Actus Apostolorum 13 |
|
|
DIES IRAE, DIES ILLA |
12. Jahrhundert |
|
11F19 |
SANCTA MARIA VIRGO |
S. Franciscus: Officium Passionis Domini, Antiphona |
Sancta
Maria virgo,
non est tibi similis nata in mundo in mulieribis,
filia et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis,
mater sanctissimi Domini nostri Jesu Christi,
sponsa Spiritus Sancti:
ora pro nobis
cum S. Michaele archangelo
et omnibus virtutibis caelorum
et omnibus sanctis
apud tuum sanctissimum dilectum Filium,
Dominum et magistrum.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto:
Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
|
11F20 |
BENEDICAMOS DOMINO DEO |
S. Franciscus: Officium Passionis Domini |
Benedicamus Domino Deo vivo et vero;
laudem, gloriam, honorem, benedictionem et omnia bona referamos ei semper.
Amen.
Amen. Fiat. Fiat.
|
11M1 |
AVE MARIA |
|
Ave, Maria, gratia plena,
Dominus tecum,
benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui, Iesus.
Sancta Maria, mater Dei,
ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae.
Amen.
|
11M2 |
SALVE REGINA |
|
Salve, Regina, mater misericordiae; vita, dulcedo et spes
nostra, salve.
Ad
te clamamus, exsules filii Evae.
Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eia
ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Jesum, benedictum fructum
ventris tui, nobis post hoc exilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.
|
11P |
PATER NOSTER |
|
Pater
noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum;
adveniat regnum tuum.
Fiat
voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum cotidianum da
nobis hodie.
Et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem;
Sed libera nos a malo.
Amen.
|
11P9PC |
PATER NOSTER |
Von Peter Coryllis.
Übersetzung: Dr. Erich Grandy |
PATER NOSTER,
TERRIS EXPULSUS,
EXUL IN COELIS -
INQUINATUM EST NOMEN TUUM.
OMNI BENIGNITATE TUA
ABUSI SUNT HOMINES.
VOLUNTAS TUA
PEDE EST CALCATA.
TIBI IN COELIS TUIS LAUDATO
IN TERRIS GULA
LAQUEO EST FRACTA.
PANIS NOSTER
MUCORE CORRUMPETUR,
QUOD PECCATA NOSTRA
NOS STRANGULANT
ET NOCENTES TANTUM
IN TERRIS VIVUNT.
NAM OMNES NOS
FACTI SUMUS NOCENTES.
TENTATIONE NON SOLUM
VICTI SUMUS,
SED IMPUDENTER APERTEQUE
EAM ALENTES
MALIS ABUNDAMUS.
CEDETNE PROPERE
ETIAM NUNC TIBI
REDEMPTIO NOSTRA?
ID, PATER, ORABO
FIATQUE ITA!
AMEN!